Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 10.9.1 | Cic. Fam. 10.9.3 (English) | >>Cic. Fam. 10.10.1 |
10.9.1
nihil me tibi temere aut te ceteris de me frustra recepisse laetor ; certe hoc maius habes testimonium amoris mei , quo maturius tibi quam ceteris consilia mea volui esse nota .
in dies vero meritorum meorum fieri accessiones pervidere te spero , cogniturum magis recipio .
10.9.2
quod ad me attinet ,
mi Cicero , (ita ab imminentibus malis res p . me adiuvante liberetur !) sic honores praemiaque vestra suspicio conferenda certe cum immortalitate , ut sine iis nihil de meo studio perseverantiaque sim remissurus . Nisi in multitudine optimorum civium impetus animi mei fuerit singularis et opera praecipua , nihil ad meam dignitatem accedere volo suffragatione vestra .
10.9.3
concupisco autem nihil mihi (contra
quod ipse pugno ) ; et temporis et rei te moderatorem facile patior esse . nihil aut sero aut exigue a patria civi tributum potest videri .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 10.9.1 | Cic. Fam. 10.9.3 (English) | >>Cic. Fam. 10.10.1 |